Charter Document - 07020712
| Charter Number: | 07020712 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Explanation |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f98r) |
Charter:
W[alterus] [] dilecto sibi in Cristo magistro Jacobo de Portu salutem Quia comodum et honorem domini Percevalli cujus agitis negotia in partibus Anglie desideramus specialiter ut tenemur sic nobis et ipsi vellemus prospicere si possemus quod Inter nos ineundo contractus neutri foret dampnosus nec suscitabitur materia conquerendi ideoque prolocutione habita inter ipsum dominum et dilectam nobis Ricardum de Button marescallum nostrum super firma capelle Ebor et prebenda quam optinet coram nobis dilucide recitata timentes tantum onus pecunie terminos ita breves destructionem domorum et terras minus utiliter ordinatas earumque valorem quasi penitus ignorantes sine dicti domini tedio vel jactura providimus potius consulendum quam cum precipitatione minus decenti precisum dare responsum Cum igitur in partes illas miserimus pro ipso negotio et nos ipsi illac in proximo diverti speremus dilectionem vestram rogamus attentius quatinus dilationem responsi pretacta non habeatis molestam set nobis in hac parte parcatis presertim cum non intendamus multum differre negotium set inquisito de rerum valore vobis quam tociens respondere idque comodius facere valeatis quia nichil aliud recipitis in capella et procuratorem habetis in prebenda qui bene procuret negotia ut speramus [] Datum viij kalendas Augusti anno MCCLX octavo
