Charter Document - 07020704
| Charter Number: | 07020704 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f95v) |
Charter:
W[alterus] [] Johanni filio Johannis de Gysors civi Londoniensi salutem Litteras super conventione inita inter patrem vestrum cujus anime propitietur Deus et dilectos in Cristo filios abbatem et conventum de Byland de lana quam ipsi eidem patri vestro dimiserunt et concesserunt ad tempus inspeximus et attendimus diligenter Et quia defunctum dileximus dum vivebat et vos habere speramus pro tempore specialem dictisque monachis pro eo quod sunt nostre dioecesis et per fortuitos casus valde depressi minus sibi sufficiunt hiis diebus eis valde compatimur ac modis quibus possumus desideramus pro viribus subvenire super ambiguo quod in dicta littera vidimus contineri necnon et honori vestro et maxime memorati defuncti saluti volentes libenter consulere et quod honestius fuerit ac salubrius providere dilectionem vestram cum affectu sincero duximus requirendam quatinus ad commodum partium et honorem pro laboribus etiam et expensis animarumque periculis evitandis animum vestrum Dei intuitu nostrique consilii et amoris optentu liberaliter inclinare velitis ad pacem ut recepta pecunia quam prefatus pater vester solvit ab initio et qualitate aliqua insuper moderata tantum pro dampnis et expensis sicut inter vos poterit convenire dictos monachos ab obligatione pretacta penitus dimittatis quietos Attendentes si placet quod dicta scriptura solvi videtur eo quod successori vel executoribus eos non obligat vel heredi set patri vestro et suis attornatis quos in vita tantummodo constituere poterat ut videtur Ipse etiam bone memorize jam defunctus lucro non indiget usurario quod inesse videtur contractui set magis elemosinarum largitione piis immolationibus hostiarum et Deo devotorum precibus relevetur Tenemus enim quod in fide decessit luitque penam in purgatorio quam minus peregit in seculo et factum vestrum super premissis obesse sibi sicut et vobis poterit et prodesse Tantum igitur ad suggestionem et preces presentes facere studeatis quod honorem proprium patris vestri quietem meritumque desiderare probemini apud Deum et nos ad ea qua poterimus vobis beneplacita obligemur fortius in futurum Quid autem super premissis facere duxeritis nobis per latorem presentium petimus nunciari Valeatis
