Charter Document - 07020703

Charter Document - 07020703


Charter Number: 07020703
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1265
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f95r)

Charter:

Clemens episcopus [] dilectis filius Generali et Provincialibus ministris ac universis fratribus Ordinis Minorum Fratrum salutem et apostolicam benedictionem Ad consequendam gloriam celestis patriam sic divina pietas humilitatem vestram per suam gratiam cernitur allex isse quod semper ad hoc intenti estis et vigiles ut illam vobis et proximis per innocentis vite studium acquiratis Hec enim et alia sancte pauper[r]ime religionis vestre merita nos inducunt quod sumus ex intimo cordis affectu solliciti ut in omnibus qua ad Dei laudem et tranquillum statum devotionis vestre cupitis habeamus providentie studium efficacis Sane non sine quadam turbatione animi frequenter audivimus quod inter vos et religiosos aliquos illa de causa emulationis et dissensionis materia oriretur quia ipsi domos et ecclesias regulares juxta loca vestra non sine vestro gravi prejudicio et dispendio manifesto quandoque construere presumebant Cum itaque ad Apostolici spectet officii dignitatem de regno militantis ecclesie cujuslibet scandali materiam abolere nos digne volentes quod hujusmodi emulationis et dissensionis occasio per diligentie nostre studium amputetur auctoritate presentium ordinamus et districtius inhibemus quod nulli liceat amodo de Predicatorum Penitentie Jesu Cristi Beate Marie de Monte Carmeli Heremitarum Sancti Augustini Sancte Clare aliisque Ordinibus in paupertate fundatis nullique mulierum de predictis seu quibuscumque aliis Ordinibus aliquod monasterium ecclesiam vel oratorium edificare seu construere nul[l]i quoque seculari vel religioso cujuscumque professionis ecclesiam vel monasterium seu oratorium jam edificatum in aliquem transferre de Ordinibus memoratis infra spatium trecentarum cannarum a vestris ecclesiis mensuram darum per erem etiam ubi alias recte mensurari loci dispositio non permittit Preterea statuimus ut quicquid contra hujusmodi ordinationis et inhibitionis nostre tenorem ex nunc in antea edificatum fuerit diruatur Et ne de notitia Ordinum et quantitate cannarum hujusmodi aliqua possit dubitatio exoriri illos Ordines intelligi volumus in paupertate fundatos qui ex regula vel ex constitutionibus suis extra septa ecclesiarum monasteriorum suorum vel officinarum eorum et clausuram ipsorum nullas debeant possessiones habere Quod si aliquis de Ordinibus ipsis possessiones in aliquibus membris suis habere in aliis vero non habere noscantur cum quo ad ordinationem inhibitionem et statutum hujusmodi predictis Ordinibus in paupertate fundatis annumerari volumus et quamlibet cannarum ipsarum octo palmorum longitudinem continere non obstantibus varia locorum consuetudine sive privilegiis indulgentiis seu litteris quibuscumque tam supradictis Ordinibus quam mulieribus vel eorum alicui ab Apostolica Sede sub quacumque forma concessis seu etiam concedendis qua de presentibus specialem et expressam non fecerint mentionem Nulli ergo [] Data Perusii x kalendas Decembri pontificatus nostri anno primo