Charter Document - 07020669
| Charter Number: | 07020669 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f86v) |
Charter:
W[alterus] [] dilecto filio T[homas] archidiacono Notingeham salutem Accessit ad nos latrix presentium affectuose petens heremitagium sibi assignatum in quo vitam anachorite suo perpetuo ducere posset liberius Deo servitura et licet a quam plurimis nobis specialibus super dicti negotii promotione sepius ac instanter fuerimus interpellati id ipsum tamen circumspectioni vestre duximus committendum sicut alias negotium consimile vobis trahebamus sperantes quod dicti negotii circumstantiis undique perfectis non nisi divine voluntati consonum discretio vestra facere ducet in hac parte Datum Cambrig iiij kalendas Martii anno domini MCCLX sexto
