Charter Document - 07020664

Charter Document - 07020664


Charter Number: 07020664
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f85v)

Charter:

W[alterus] [] probis hominibus suis de Beverlaco salutem [] Cum dominus noster rex Anglie vobis dederit in mandatis quod rationabilem compotum vestrum redderetis coram ballivis nostris quos ad hoc deputare voluerimus de receptione cujusdam pecunie per vos recepte de singulis mercimoniis ad villam de Beverlaco venientibus ad claustrum ville predicte nos dilectum nobis in Cristo Nicolaus de Wodeford et alium quem sibi duxerit associandum ad predictum compotum audiendum dedimus et [ad] alia omnia negotia nostra facienda et expedienda in archiepiscopatu Ebor eundem assignavimus ut predictum est Et ideo vobis mandamus quod predicto Nicolaus et ei quem sibi associaverit tam in predicto compoto audiendo quam in aliis nos ratione archiepiscopatus predicti tangentibus intendentes sitis et respondentes Datum apud Sanctum Edmundum xij kalendas Martii anno domini MCCXL sexto