Charter Document - 07020657
| Charter Number: | 07020657 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f85r) |
Charter:
W[alterus] [] dilecto in Cristo filio S[ymon] archidiacono Richemundiensi salutem [] A de Pynkeny canonicus Ripon graviter nobis exposuit conquerendo quod satellites quidam Sathane ausu sacrilego in domum suam apud Forset [in] vigilia Nativitatis Dominice nequiter irruentes eundem bonis suis inibi existentibus depredarent in sacrosancte Ecclesie et que tunc instabat solemnitatis contemptum non modicum ipsius prejudicium et scandalum plurimorum Attendentes itaque quod tanto sunt facinorosi ad nocendum proniores quanto magis dissimulationis pallio eorum teguntur crimina et impunita relinquuntur vobis mandamus in Cristo Jesu firmiter ex[h]ortantes quatinus dictos sacrilegos denuncietis publice diebus et locis quibus expedire videritis in genere excommunicationis jam late sententie subjacere Proviso semper quod denunciacio hujusmodi constitutionem synodalem si quam habueritis super hujusmodi excommunicationum sententiis specialiter editam non offendat Datum apud Sanctum Edmundum v idus Februarii anno domini MCCLX sexto et anno consecrationis nostre primo
