Charter Document - 07020656

Charter Document - 07020656


Charter Number: 07020656
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f84v)

Charter:

W[alterus] miseratione [] Officiali nostro et archidiaconis omnibus per nostram dioecesim constitutis salutem in Domino Cum nuper venerabilis pater O[ttobonus] Dei gratia Sancti Adriani [] auctoritate mandati Sedis ejusdem sibi directi nobis injunxerit quod decimam beneficiorum ecclesiasticorum jam pridem domino Symon de Monteforti comiti Leycestrie concessam et a nonnullis persolutam ad manus nostras venire faceremus in usus certos dispensandam ac nos quibusdam prelatis super hoc scripserimus in forma nobis demandata quidam eorum formam eandem attendere dissimulantes passim ut recepimus non solum decimam collectam de qua tantum mandatum Apostolicum facit mentionem exigunt verum insolutam colligunt et contradictores solvere per ecclesiasticam censuram compellunt alias procedendo voluntarie contra ipsos Quia igitur intentionis prefati legati cujus precepto paruimus sicut decuit vel nostre vel etiam domini pape sicut ipsius littera ostendit evidenter non fuerit quod aliquid de prefata decima non soluta exigeretur vobis mandamus in virtute obedientie sub pena canonica districtionis firmiter injungentes quatenus in civitate et dioecesi Ebor aliquid colligi vel exigi ratione predicta nullatenus permittatis sententias omnes si quas occasione hujusmodi latas inveneritis sine difficultate qualibet relaxantes non obstante aliquo mandato nostro vobis vel aliis ordinariis super hoc prius directo Datum apud Sanctum Edmundum iij idus Februarii anno domini MCCLX sexto et anno consecrationis nostre primo