Charter Document - 07020644
| Charter Number: | 07020644 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Renunciation |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f82r) |
Charter:
Venerabili [] devotus suus H de Corebrigge officialis et clericus salutem [] Constituti in presentia mea Henricus filius Willelmi de Oskoteby et magister Petrus de Cliffe ad medietatem ecclesie de Rillington presentatus ab eo qui institutioni magistri Walteri dicti Baret ad eandem medietatem per religiosum virum abbatem de Bellalanda presentati ideo se opposuerunt quod jus patronatus medietatis ipsius ad dictum laicum pertinere dicebant sponte absolute et pure renunciaverunt juri si quid in eis competebat vel competere poterat in hac parte asserentes et etiam confitentes jus patronatus medietatis predicte ad supradictum abbatem totaliter pertinere et ipsum illius medietatis verum esse patronum Dictus quoque magister Petrus presentationi de se facte renunciavit omnino et jus si quid sibi competebat ex ea penitus resignavit Ipse etiam laicus super Evangelia sancta Dei sacramentum prestitit corporale quod dicto abbati et successoribus suis conquestionem super [jus] patronatus medietatis predicte de cetero non movebit nec ipsos super hoc aliquatenus molestabit Quod totum vobis ad preces et instantiam partium duxi presentibus intimare Conservet vos Altissimus per tempora longa Datum Ebor xiij kalendas Maii anno gratie MCCLX septimo
