Charter Document - 07020621

Charter Document - 07020621


Charter Number: 07020621
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f76v)

Charter:

H[enricus] [] Sciatis quod cum venerabili pater W[alterus] Ebor archiepiscopus [] tempore quo ultimo fuimus apud Ebor mutuo tradidisset nobis sexcie[s] viginti libras ad urgentis sima negotia nostra inde expedienda de quibus sibi liberari fecimus viginti libras de exitibus cambii nostri London promittimus bona fide satisfacere predicto archiepiscopo de residuis centum libris ad citius quod poterimus In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Westmonasterium vi die Februarii anno regni regis liv