Charter Document - 07020614

Charter Document - 07020614


Charter Number: 07020614
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f75v)

Charter:

Suo [] ballivo de Scroby salutem Quia de gratia nostra speciali dilecto nobis priori de Blida cujus viciniam merito commendatam habemus duximus concedendum quod idem tholo netum in villa nostra de Scroby suo perpetuo percipere valeat per nostros de cetero super hoc nullatenus molestandum tibi mandamus quatinus eundem super perceptione memorata amodo non infestas quin potius agenda sua penes nos recommendata volumus te habere Datum apud Scroby ij idus Decembre pontificatus nostri anno quatro