Charter Document - 07020604

Charter Document - 07020604


Charter Number: 07020604
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1266 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f73v)

Charter:

Reverendo [] domino J[ohannes] Dei gratia Sancti Nicholai in Carcere Tulliano diacono cardinali W[alterus] [] salutem Et si merita nostra circumspectionem vestram non excitent quod dolemus ut nostra vel ecclesie nostre negotia debeatis amplecti de serenitate tamen vestra certam reportamus fiduciam quod contemplatione ecclesie Ebor cui sicut scitis estis astricti nolitis ea deserere set quod debitum naturale postulat curabitis adimplere nostram juvantes impotentiam gravaminibus infinitis causatam sicut dilectus magister Ricardus de Nedham procurator noster quem preter propositum necessitate compulsi mittimus loco nostri ad insinuandum plenius curie que nos gravant ne longa scriptura vos tedeat viva voce Quocirca dominationi vestre cum fiducia supplicamus humiliter et devote quatinus narrationi quam dictus magister ex parte nostra vobis faciet super impedimentis gravaminibus et defectibus qua diversimode patimur hiis diebus et nos hactenus non permiserunt respirare pie compassionis studio pro nobis et ecclesia nostra stare velitis nostraque negotia sicut bene poteritis de vestra felici providentia promovere Talem nobis impartiri dignantes gratiam sicut confidimus in hac parte quod ecclesia nostra vestro suffulta presidio viam sentiat et adquirat qua se liberet a pressuris et nos ad vestra beneplacita ad qua teneri volumus cum grata promptitudine valeamus fieri fortiores