Charter Document - 07020603
| Charter Number: | 07020603 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f73r) |
Charter:
Reverendo in Cristo patri W[illelmus] Dei gratia tituli Sancti Marci presbitero cardinali W[alterus] permissione [] Grata beneficia et honores quibus in nostris nunciis dudum in Curia prevenistis vestraque benignitas qua sicut dilectus nobis magister Ricardus de Nedham capellanus vester et procurator noster nobis exposuit ad nostra negotia promovenda vos exhibere dignamini gratiosos nullis pro parte nostra meritis ad hoc excitantibus quod dolemus set de sola bonitate vobis innata ita dominationi vestra nos obligant et astringunt quod vestra semper audire beneplacita et mandata ac ea complere pro viribus affectamus indeque sumimus audaciam re commendandi vestre benivolentie nos et nostra negotia sicut domino speciali Sane ad regratiatum sacre sedi Romana sacroque cetui cardinalium et in ipsius exhilarati conspectu jocundo recreatique colloquio nostra et ecclesie nostre gravamina proponendo remedia postulando Beati Petri limina proposuimus visitasse set quia regni turbatio non permisit sicut in recitatione dictorum gravaminum per dictum magistrum si placet ne longe scripture lectio vos tedeat audietis serenitati vestre cum certa fiducia supplicamus humiliter et devote quatinus auditis gravaminibus impeditivas nostri propositi nostra et ecclesie nostre negotia que magister pretactus plenius sicut ei ore injunximus explicabit sicut circumspectio vestra novit et poterit promovere et utinam expedire velitis Nostrum taliter adjuvantes de vestre benignitatis gratia imperfectum quod obligatio jam contracta crescat impostorum et ad ejus debitum reddi possimus pro tempore fortiores Conservet []
