Charter Document - 07020602
| Charter Number: | 07020602 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Explanation |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f73r) |
Charter:
Reverendo in Cristo patri et domino O[ttobonus] Dei gratia Sancti Adriani diacono cardinali W[alterus] [] salutem cum recommendatione devota quicquid poterit obsequii vel honoris Epistole vestre tenor quam nobis per magistrum Ricardum de Nedham procuratorem nostrum vestra serenitas destinavit affectum vestrum ad nos evidenter expressit tantamque letitiam in ipsius lectione concepimus de prosperitate vestra certiores effecti quod sollicitudinis et angustie quas continue sustinemur obliti multos postmodum jocundos dies preter solitum duximus nobisque dilectos reddimus letiores Quod tamen speravimus quo ad dignitatis apicem non evenit set quia Dei congrueret voluntati desiderat populus et ecclesie Anglicana foret tutamen votum nostrum Domino specialiter commendamus et optinere speramus quod intendimus in hac parte Statum quidem nostrum pro certo novistis quia post vestrum non prosperabatur recessum set nobis onera succreverunt Tot enim exactionum genera per malivolos procurantur tot discordie suscitantur tot parlamenta non sine tediis et sumptibus convocantur totque succedunt distractionum materie preter illam qua nos urgere non desinit per commissionem quam nobis fecistis de decima colligenda preter pavorem de turbatione futura quam Deus avertat cujus indicia pro dolor jam apparent quod noctes ducimus pro sollicitudinum varietate frequenter insomnes et in locis tutele nostre commissis vix possumus vel modicum permanere et preter hec tam graves impense nos deprimunt hiis diebus quod tum pro debitis per predecessorem nostrum contractis tum pro propriis subire compellimur incommoda usurarum Ideoque dudum in corde concepimus et in desideriis summe gessimus pro referendis Sacre Sedi sacroque cetui Cardinalium gratiis pro remediis super ecclesie nostra defectibus et gravaminibus implorandis ac pro consolatione principaliter haurienda in vestro jocundo ac aliorum dominorum conspectu pariter et affatu Beati Petri limina personaliter visitasse set que premisimus dure nos detinent et adire partes exteras non permittunt Unde vestre dulcitudine nostra gravamina suggerentes cum fiducia tamquam patri speramus per vestra circumspectionis juvamen absentie nostre defectum suppleri et apud sancte sedis Apostolice pietatem salubria remedia gratasque gratias sicut alias dominationi vestre scripsimus impetrare Quocirca serenitati vestre confidentissime supplicamus humiliter et devote quatinus auditis si placet et plenius intellectis que dictus magister Ricardus vive vocis oraculo dominationi vestre sicut ei injunximus explicabit negotia nostra verbo tenus ordinare et ad eorum expeditionem felicem vestrum velitis impertiri consilium et juvamen adversitatem temporum et eventuum supradictam cum aliis gravaminibus sicut vestra novit discretio suggerentes ut ad exauditionis gratiam facilius admittamur in petitionibus porrigendis talem de pure benignitatis vestre gratia circa premissa liberaliter opem et operam cum effectu volentes impendere quod in prosecutione grata vestrum sentiamus affectum et quiete qualicumque nobis concessa vobis et aliis dominis nostris fore possimus pro tempore gratiores
