Charter Document - 07020582

Charter Document - 07020582


Charter Number: 07020582
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1266 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f66v)

Charter:

W[alterus] [] Rogerus de Saxton [] Accepimus quod quidam hoste humani generis fallaciter instigante fines proprios excedentes vacationis nuper transacte tempore libertatis nostre terras et pascua invadentes eas usurpare contendunt ausu tam sacrilego occupata Quocirca vobis mandamus quatinus si ita esse cognoveritis dictos malefactores denuncietis publice locis quibus expedire videritis excommunicationis sententie late contra perturbatores libertatis ecclesiastice subjacere De nominibus autem eorum inquiri volumus et mandamus ut cum vobis nota fuerint eos anathematizari faciatis nominatim nobis nihilominus ipsorum nomina rescribentes ut per captionem regiam et alia remedia ipsorum insolentiam reprimamus Valeatis