Charter Document - 07020578

Charter Document - 07020578


Charter Number: 07020578
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f62v)

Charter:

Item compertum est quod silentium in ecclesia claustro refectorio et dormitorio non servatur Item compertum est quod tres sorores carnales et spirituales scilicet Sibilla et Bella et Amia frequenter rebellant correctionibus priorisse et quibusdam sororibus secum colligatis contra sorores suas conspirant in magnam perniciem regularis disciplinas quibus adherent Alicia de Scrutevile Beatrix de Sancto Quintino et Matilldi Constabulari Item compertum est quod infirme moniales in infirmaria male procurantur quia nichil ipsis subministratur vel parum plus quam sanis comedentibus in refectorio licet dominus Seerus de Suttun quondam dederit dimidiam bovatam terre ad procurandum infirmas moniales et sorores de qua nichil percipiunt ad infirmariam Item compertum est quod Alicia Brun et Alicia de Adeburn symoniace velate fuerunt quod ut tunc fieri potuit canonice correctum fuit Item compertum est quod pecunias que conventui caritative conferuntur ad pitancia et camisias et ceteros usus necessarios percipit priorissa que potius essent custodiende per duas honestas moniales et indigentibus distribuende in alios usus nullatenus convertende Item compertum est quod moniales minus sufficienter procurantur in calciamentis quia non habent nisi unum par in anno similiter et in vestibus eo quod vix habent unicam tunicam in triennio et unicum pallium in viginti annis nisi per parentes et amicos seculares plura possint sibi mendicare Item compertum est quod priorissa suspiciosa mulier est et nimis credula et ex facili dicto prorumpit in correctionem et frequenter pro equali delicto aliquas inequaliter punit et longo odio persequitur odiosas quousque tempus emerserit vindicandi inde est quod moniales quando suspicantur quod nimia correctione gravabuntur procurant comminationibus propinquorum severitatem ejus mitigari Item compertum est quod moniales et sorores in pluribus sunt discordes eo quod sorores contendunt se monialibus esse pares et velis nigris utuntur ut moniales quod in aliis ejusdem religionis domibus esse dicitur insuetum Item compertum est quod due fenestre per quas devehuntur esculenta et poculenta canonicorum et conversorum per duas moniales que dicuntur janitrices earumdem minus bene custodiuntur eo quod frequenter fiunt ibi suspecte confabulationes inter canonicos et converses ex una parte et moniales et sorores ex altera Item compertum est quod porta que ducit ad ecclesiam minus caute custoditur per quemdam puerum secularem qui permittit passim in crepusculo canonicos et converses ingredi ut confabulentur cum monialibus et sororibus que porta consuevit per conversum fidelem et strenuum diligenter custodiri Item compertum est quod familia domini Roberti de Hiltun militis nimis dissolute vagatur per claustrum et par herium et valde suspecte cum monialibus et sororibus frequenter confabulantur unde timetur periculum Qui quidem Robertus valde molestus est eis et infestus unde propter timorem oppressionis sue canonici domus nuper sine consensu conventus dederunt ei horreum plenum blado de quo conventus debuit sustentari Item compertum est quod canonici et conversi bona exterius sub colore custodies dissipant et consumunt quorum quedam custodies monialium committi consuevit adeo quod licet bona domus si discrete regantur sufficiant ad omnium sustentationem moniales tamen non habent nisi panem et caseum et cervisiam binis tamen diebus in ebdomada aqua pro cervisia eisdem subministratur Canonici vero et sui complices satis abundanter et laute procurantur Item compertum est quod domus de Swyne non potest plures moniales seu sorores quam modo sunt ibi sustinere eo quod presentes male procurantur in mensa ut supradictum est et nihilominus remanet domus obligata in centum et quadraginta marcis ad minus propter quod decrevit dominus archiepiscopus quod nulla decetero recipiatur ibidem monialis seu soror nisi de consensu ipsius Correctionem vero premissorum tam spiritualium quam temporalium que per canonicos et conventum infra breve tempus correcta non fuerint sibi quam cito vacare poterit de consensu canonicorum et conventus specialiter reservavit