Charter Document - 07020577

Charter Document - 07020577


Charter Number: 07020577
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f62r)

Charter:

Compertum est etiam quod contra predecessorem Willelmi de Danfeld qui tempore presentis visitationis prior extitit totus conventus sacramento prestito conspiravit a quo juramento conspiratores petunt absolvi Item compertum est quod Johannes de Pontefracto celerarius non est multum utilis in officio et quod plures sunt in conventu magis ad illud idonei Item compertum est quod silentium in ecclesia claustro dormitorio refectorio non bene servatur Item quod infirmi fratres non bene procurantur nec secundum exigentiam ordinis humanitus visitantur Item quod Johannes de Ottele licet professus novicius tamen in ordine non reddit servitium suum cordetenus juxta morem disciplinas regularis Item quod celerarius et sub celerarius quando vacare possunt non intersunt divinis officiis nec collationibus que fiunt in conventu et quod frequenter post refectionem conventus seorsum se reficiunt in refectorio lautius quam ceteri fuerant refecti Item quod prior ponit custodes in quibusdam maneriis irrequisito consensu conventus qui compotum non reddunt ut creditur Item compotus de communibus rebus et administrationibus per obedientiariis non redditur in communi Item compertum est per confessionem prioris et quandam scripturam quam sigillo suo signatam in visitatione tradidit domino archiepiscopo quod ipse excommunicavit monitione non premissa nec in scriptis fratres Willelmum Hog et Hugonem de Ebor propter quod suspensus a canone usque ad mensem infra dictum mensem celebravit Item compertum est quod monasterium de Boulton obligatum est variis creditoribus in trecentis et viginti quatuor libris et quinque solidis et septem denariis non est tamen predictum debitum usurarium eo quod non debetur mercatoribus set convicinis et fuerat contractum per predecessores hujus prioris Item compertum est quod Nicholaus de Broc subprior senio confractus et debilis non sufficit ad regimen spiritualitatis interius propter quod super hoc interpellatus a domino archiepiscopo spontaneus ab ilia sollicitudine absolutus est et preceptum est priori et conventui quod alium elegant idoneum qui sciat et possit et velit dictam sollicitudinem laudabiliter adimplere Set quia in electione non fuerat conventus uniformis dominus archiepiscopus traxit eos ad concordiam et elegerunt fratrem Radulfum de Eston in suum subpriorem qui ab archiepiscopo canonice est admissus Tandem cum tractaretur de statu dicti prioris qui occasione scripture quam porrexerat domino archiepiscopo ut supradictum est videbatur irregularitatem contraxisse idem prior fatebatur quibusdam de conventu hoc idem testificantibus quod dictos fratres Willelmum le Hog et Hugonem de Ebor non excommunicaverat et quod continebatur in scriptura de excommunicatione verum non fuerat dominus archiepiscopus penam priori infligendam propter scripturam mendacem quam sibi tradiderat sibi reservavit usque ad sue voluntatis beneplacitum exequendam Cetera vero corrigenda prout in superioribus continetur decrevit per priorem facienda hoc salvo quod si dicti fratres Willelmus le Hog et Hugo de Ebor mores suos quo ad turbationem tranquillitatis conventus citra Pascha non correxerint ex tunc uterque vel eorum alter prout dominus archiepiscopus duxerit decernendum mittatur in aliam domum religiosam et ibi moretur quousque dictus dominus duxerit eum ad prioratum de Boulton revocare Reservavit etiam idem dominus sibi potestatem ordinandi de ere alieno quo dictum monasterium tempore visitationis fuerat obligatum nisi ultra Nathale super premissis salubriter ordinaverint