Charter Document - 07020559
| Charter Number: | 07020559 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Release |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f58v) |
Charter:
W[alterus] [] Noveritis quod quia Willelmus filius Johannis nobis dimisit xl acras terre arabilis de tenemento suo in Wistowe sicut in carta quam nobis inde fecit plenius continetur nos pro nobis et successores nostris remisimus eidem et heredes suis v solidorum et iiij denariorum annis singulis de redditu xxv solidorum et iij denariorum in quibus nobis et ecclesie nostra tenebatur per annum de tenemento predicto ita quod ad viginti solidis annuatim solvendos et non ultra amodo teneatur In cuius rei testimonium has literas meas fecimus et patentes Datum apud Cawode idus novembre anno gratie MCCLX septimo
