Charter Document - 07020553
| Charter Number: | 07020553 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Receipt |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f58r) |
Charter:
Universis [] Quod si non fecerimus nomine nostro et sociorum nostrorum promittimus et tenemur per antedictam stipulationem refundere et restaurare eidem domino archiepiscopo vel ejus certo nuncio omnes expensas et dampna que fecerint vel incurrerint pro defectu solutionis predicte super quibus credetur ei vel ejus certo nuncio per simplex verbum suum tantum sine juramento vel alia probatione Pro quibus omnibus et singulis ante dictis firmiter et fideliter observandis et adimplendis obligamus nos et socios ac heredes nostros et omnia bona nostra et sociorum ac heredum nostrorum mobilia et immobilia presentia et futura ubicumque inventa fuerint usque ad integram observationem omnium predictorum Renunciantes in hiis omnibus et singulis pro nobis et sociis ac heredes nostris omni juris auxilio canonici et civilis privilegio fori omni consuetudini et statuto omnibus litteris impetratis et impetrandis constitutioni de duabus dictis edite in Concilio Generali et omnibus aliis exceptionibus juribus et defensionibus que nobis et sociis nostris possent prodesse et dicto domino archiepiscopo et ejus attornatis nocere vel qua possent obici contra premissa Volumus etiam super premissis omnibus et singulis in omni loco libere conveniri et ad judicium trahi [] Datum London viiij idus Julii anno gratie MCCLXVIJ
