Charter Document - 07020542
| Charter Number: | 07020542 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Licence |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f57r) |
Charter:
Universis [] W[alterus] [] salutem Quia accepimus per inquisitionem quam fieri fecimus per viros fide dignos manerii nostri de Schireburne quod non est ad dampnum nostrum nec ecclesie nostre Ebor quod Johannes de Eyton habeat in escambium dimidiam acram terre quam Thomas de Wistowe aliquando de nobis tenuit in vilenagium qua jacet juxta gardinum dicti Johannis ex parte una et stratam publicam ex altera pro una acra terre unde dimidium acra jacet in campo australi que vocatur Attegrenegate inter terram Thoma Attetunesende et terram Rogeri filii Gervasii et alia dimidium acra in campo aquilonari inter terram que fuit Petri ad Portam et terram Ranulfi Wyseye prout inter ipsos Johannes et Thomas de nostro consensu convenit Dictum escambium pro nobis et successores nostris ratum habemus et firmum ipsumque confirmamus Datum apud Burton die Beati Johannis Evangeliste anno gratie MCCLX septimo
