Charter Document - 07020515
| Charter Number: | 07020515 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f55r) |
Charter:
Officiali suo salutem [] Quoniam nolumus quod inter nos et dominum priorem Dunelm lis vel contentio suscitetur ad presens volumus quod super sequestro fructuum ecclesie de Hemmingburg quasi sub dissimulationis umbra cautius transeuntes non procedatis ulterius ista vice verumtamen custodi Christianitatis Houeden de mandetis quod illud sequestrum conservet intactum sub forma vobis alias demandata et si aliquis apparuerit violator ejusdem nos super ipsius nomine efficiat certiores Insuper quia per vestram litteram nobis directam super beneficiatis plura beneficia habentibus in nostra dioecesi plenam non recepimus certitudinem nobis apertius nuncietis in scriptis nomina beneficiatorum et beneficiorum et in quibus dioecesibus archidiaconatibus et decanatibus ipsa consistant beneficia et qui patroni item quis que habeat beneficia intitulata vel commendata seu sibi speciali privilegio domini pape vel alterius assignata super quibus Willelmum dictum Anglicum si expedire videritis consulatos quoniam magister Gilbertus de Sancto Leofardo super predictis articulis alias prout intelleximus inquisivit et forsitan dictus Willelmum penes se habet rotulos de predictis Hec autem cum festinantia faciatis quoniam inquisitores ex parte domini pape transmissi suam auctoritatem de novo publicare intendunt nec expediret quod nos invenerint in aliquo negligentes Nostras autem litteras archidiacono Richem directas sibi quam citius transmittatis Datum Lond vi idus Januari pontificatus nostri anno septimo Valeat
