Charter Document - 07020490
| Charter Number: | 07020490 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1269 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f52v) |
Charter:
Suo R ballivo de Cherch salutem Quia providimus quod dilectus nobis Rogerus molendinarius Oxon exhibeat necessaria Willelmo de Grenefeud consanguineo nostro apud Oxoniam in studio commoranti pro eo quod difficile nobis foret propter viarum pericula sibi pecuniam destinare tibi mandamus quatinus ipsi Rogero quotiens te requisierit pro expensis factis in clerico memorato viginti solidos apud Otington Sine mora dispendio liberare procures vel per loci prepositum ne prorogetur solutio faciatis liberari et secundum tallias quas habueris contra dictum Rogero liberatam hujusmodi volumus al locari Datum apud Lanum vij idus Junii pontificatus nostri anno tertio
