Charter Document - 07020461

Charter Document - 07020461


Charter Number: 07020461
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f51r)

Charter:

Suo senescallo salutem Mandavit nobis dominus Ancherus per suas litteras supplicando quod pensionem suam cum arreragiis mercatoribus suis solvere curaremus ne apud Sedem Apostolicam contra nos oporteat eum remedium impetrare quod foret sibi facile hiis diebus Unde quia bonum est facere de necessitate virtutem vobis mandamus quatinus Baudo Alebrandi et Bartholomeo Marky mercatoribus Senonensibus quos dictus cardinalis procuratores suos constituit trecentas marcas pro pensione anni preteriti et ipsius arreragia in nundinis Sancti Botulfi modis omnibus faciatis persolvi Proviso quod super solutione facta bona securitas nobis fiat Valeatis Datum apud Hadleg xiiij kalendas Julii pontificatus nostri sexto