Charter Document - 07020446

Charter Document - 07020446


Charter Number: 07020446
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f50v)

Charter:

Suo ballivo Beverl salutem [] Quia pensionem sive censum annuum quem dilectus filius Johannes le Bigod presentatus ad ecclesiam de Boghel debet percipere de eadem augmentandum duximus de gratia speciali tibi mandamus quod viginti marcas dicto Johannes vel suo procuratori has litteras deferenti in festo Pentecostes proximo futuro vice magistri Galfridi de Sancti Marco cui custodiam ecclesie et presentati predictorum commisimus sine contradictione persolvas continuans solutionem hujusmodi singulis terminis constitutis deinceps vice predicti magistri quousque super hoc aliud a nobis receperis in mandatis Et postea scripsit eidem ballivo quod augmentaret usque xl marcas sub data apud Cawode pontificatus domini Archiepiscopi anno quarto Datum apud Otington xij kalendas Marcii pontificatus nostri anno quarto