Charter Document - 07020403
| Charter Number: | 07020403 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f48v) |
Charter:
W[alterus] permissione [] archidiacono Estriding salutem [] Accessit ad nos Alicia de Falketon supplicans humiliter et devote quod construendi domum in cimiterio Beati Nicholai apud Hedon in qua vitam anachoritam ducere possit licentiam sibi concedere curaremus Quia vero de conversatione conditione et moribus mulieris predicte an sustentationem habeat competentem et an expediat tam pro loco quam pro parochia nobis non constitit ipsam ad vos duximus remittendam mandantes quatinus inquiri faciatis sicut convenit de premissis ut exinde videre possimus quid circa petitionem premissam melius fuerit faciendum cum per vos inde facti fuerimus certiores Valeatis Datum apud Norton iij idus julii anno gratie MCCLX septimo
