Charter Document - 07020388
| Charter Number: | 07020388 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1266 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f47v) |
Charter:
Lotto Hugolini et Gregorio Gunelli Mercatoribus Senensibus W[alterus] permissione [] Quia litteras vestras de acquietancia habere non poterimus a dilectis nobis Fretherico Doni mercatore Senensi et Jacobo Becrori mercatore Lucanensi apud Stanford de ccc et l marcas nec etiam a dilecto in Cristo filio Magistro Ruffino archidiacono Cliveland de cc marcis ante festum Sancti Michaelis proxima precedentem et nuncius noster sicut scitis cum dictis litteris acquietancie Parisius poterit venire ita cito quod solutio memorate pecunie ibi possit fieri suo die benivolentie vestre preces facimus cum instantia quatinus sociis vestris Parisius qui recipere debent pecuniam supradictam scribere velitis amicabiliter et benigne ut retardationem solutionis hujusmodi indigne vel moleste non ferant set ob causam quam premisimus habeant benignius excusatam Cupimus enim quam plurimum ut de solutione hujusmodi essemus citius liberati et hoc sicut speramus fieri poterit cum honore si medietatem ipsius pecunie de nobis vel nostris apud London admittere volueritis prout poteritis ante diem Unde rogamus quatinus vestram super hoc nunciare velitis plenius voluntatem quia nos tedet si diem nostrum solutionis debeamus aliquatenus preterire Bene valeatis
