Charter Document - 07020383

Charter Document - 07020383


Charter Number: 07020383
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f46v)

Charter:

W[alterus] [] omnibus hominibus et tenentibus suis de Eston tam liberis quam aliis salutem Quia dedimus et restituimus Willelmo de Eston omnes terras et tenendas cum pertinentiis que de nobis tenere solebat in capite in villa et parochia ejusdem manerii que dominus rex nobis dedit pro transgressione sua ita integre sicut predictus dominus rex illud manerium nobis contulit salvo nobis servitio quod pro predicto manerio et tenenda predictis nobis facere debet mandamus vobis quatinus eidem Willelmo tanquam domino vestro decetero intendentes sitis et respondentes in omnibus In cujus rei testimonium has litteras nostras vobis transmittimus patentes Datum apud Wauton xvi kalendas novembre anno gratie MCCLX septimo