Charter Document - 07020375
| Charter Number: | 07020375 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1267 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f45v) |
Charter:
Henricus Dei gratia [] universis et singulis vicecomitibus Noting qui pro tempore fuerint et omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos presentes littere per venerint salutem Quia accepimus per inquisitionem quam per vicecomitem Noting fieri fecimus quod non est ad dampnum nostrum concedere venerabili patri W[alterus] Ebor archiepiscopo Anglie primati quod in maneriis suis de Suwell Lanum Scroby Sutton Askham et in membris suis in comitatu Noting que sunt de baronia ipsius archiepiscopi de Schireburn habeat visum franci plegii placita vetiti nam ii et retur num brevium nostrorum dum episcopus nobis impendit sibi gratiam facere volentes specialem concessimus ei quod toto tempore vite sue habeat omnes libertates et quietantias predictas in maneriis suis predictis et membris eorundem ita tamen quod reddat nobis inde per annum iiij libras ad scaccarium nostrum ad quas libertates et quietantie predicte extense sunt sicut predictum est videlicet unam medietatem ad scaccarium nostrum in festo Sancti Michaelis et aliam medietatem ad scaccarium nostrum Pascha pro omnibus consuetudinibus et de mandis ad nos inde pertinentibus Ita quod nullus vicecomes ballivus vel alius minister noster ingrediatur libertates predictas ad aliqua que ad prefatas libertates et quietantias pertinent exercenda nisi ad debita que nobis debentur infra libertates predictas ad opus nostrum levanda Et ideo vobis mandamus quod predictum archiepiscopum contra hanc concessionem nostram non vexetis vel a ballivis seu ministris vestris vexari permittatis In cujus rei testimonium has litteras nostras fieri fecimus patentes Teste me ipso apud Salopiam die septembre xviij anno regis regie lj
