Charter Document - 07020358

Charter Document - 07020358


Charter Number: 07020358
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1266 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f42)

Charter:

W[alterus] permissione divina [] Ruffino archidiacono Cliveland salutem Per nostre mansuetudinis patientiam et per actiones in pluribus gratiosas credidimus meruisse quod nostrares non contra nos set pro nobis opponere se deberent nec ex vitio nostro Deo propitio sic patemus scandalo quod ad denigrationem seu sugillationem fame nostre accusationis seu detractionis verba conficta efficaciam valeant optinere nisi forsitan minus rigide processerimus contra quosdam qui quasi ad excusationem sue nequitie nituntur in nos improbe clamorem sub quocumque colore malivole suscitare set hoc forte vult Deus ut de propria aliorumque vita sicut convenit reformanda instantius cogitemus Licet enim nobis in nullo simus conscii non tamen inde contendimus justificari set ad respondendum accusantibus si qui apparuerint erimus proniores Mallemus attamen quod fieret correptio vel secreta insinuatio casus nostri seu defectus cujuslibet in spiritu lenitatis De cancellario siquidem vel de vobis quicquid diceretur a multis non potuimus in suspicionem deduci quia per procuratorem nostrum nichil intelleximus nisi bonum vosque inter ceteros ecclesie nostre fratres magis habuimus speciales et spem firmam concepimus quod pro defensione nostra si foret necesse vos murum fortem pro viribus poneretis Set hoc facit aliquantulum nos mirari quod cum nichil nobis tetigeritis de injuriis vobis illatis ut dicitis dum eratis in Anglie taliter voluistis proponere coram Papa ac si ita essemus injuriosi et duri quod subditos nostros vellemus omnino deprimere et eorum jura penitus occupare Set ecce domino Pape sicut et vobis veraciter respondemus quod scilicet jurisdictioni vestre non intendimus derogare vel ne possitis libere ea uti quomodo libet impedire Intelligimus enim quod cognitionem habetis causarum et ipsam exercuistis hactenus inconcusse nisi quod officiales nostri quandoque sicut prius fieri consuevit ad majores querelas ne videretur negari justitia rescripserunt cognoscentes de ipsis donec esset partibus convocatis et in presentia nostra quandoque discussum ad quem proposite cause cognitio debuit pertinere Unde contigit quod de conniventia vestra et officialium nostrorum quandoque fuerunt remisse quandoque processum exigente justitia in eisdem vobis jurgiis et nobis causis majoribus ut convenit reservatis De penis autem clericorum seu laicorum pro excessibus nisi in casu negligentie nichil penitus intromittimus set ille que non venientibus ad synodum statutis temporibus imponuntur ad vos omnino non pertinent sicut scitis nec inde quicquam consuevistis percipere quia nostra est synodus et ipsam per nos ipsos vel officiales nostros sicut nobis placuerit celebramus Institutiones quidem rectorum quorumlibet non habetis set eos ad mandatum nostrum sicut et priores et abbates in possessionem inducitis corporalem Visitatis etiam ecclesias et procurationes recipitis sine contradictione qualibet de eisdem Decanos etiam rurales simul creamus et eos de communi conniventia amovemus et contra hec nichil omnino credimus per nos vel officiales nostros nostris temporibus innovatum Et si contra hec nobis insciis per Officiales nostros injuria fuerit irrogata per capituli nostri consilium faceremus libentius emendari sine jurgio quolibet et querela et ad hoc nunc offerimus nos paratos Sitamne elegeritis viam litigii oportebit obstacula sicut poterimus preparare quod forsitan non deceret Ideoque si placet vestram super premissis nobis mandabitis voluntatem et nos libentius condescendemus eidem dignitate tamen nostra honore et nomine semper salvis