Charter Document - 07020354

Charter Document - 07020354


Charter Number: 07020354
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f41v)

Charter:

W[alterus] permissione [] fratribus Gregorio de Thurkeden ordinis Beate Marie de Monte Carmeli et aliis ejusdem ordinis Glovernia commorantibus salutem Quia cetum vestre congregationis favore speciali prosequimur aliorumque vota Cristi fidelium ad grata subsidia exemplo caritatis erga vos plenius excitantes vobis licentiam concedimus fabricandi oratorium in solo quod largitione seu emptione legali juxta vicum de Brokstrete extra Gloverniam estis assecuti et in eo per fratres vestros catholicos sub nostra obedientia existentes absque prejudicio juris alieni celebrandi divina liberam concedimus facultatem Datum apud Otington xv kalendas Februarii anno gratia MCCLX nono