Charter Document - 07020326

Charter Document - 07020326


Charter Number: 07020326
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1268
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f39r)

Charter:

[] Dicit quod dicta ecclesia non est vacans modo quia domini decanus Lyncolniensis ecclesie inductus est in possessionem ejusdem ecclesie auctoritate officialis archiepiscopi valetque annuatim xx marcas et credit quod domini Robertus de Sutton ad eam debeat presentare quia dominus Willelmus cujus heres ipse est fuit verus patronus ejusdem Verumtamen exhibita fuit littera domini in qua continebatur quod ad ipsum spectat donatio ecclesie memorata eo quod Robertus de Sutton filius et heres domini Willelmi de Sutton nuper defuncti qui de eo tenuit in capite homagium et rationabile servitium sibi nondum fecit Nec est pensio naria Nunc vero est litigiosa Dicit etiam quod correctio defectuum ejusdem ecclesie pertinet ad archidiaconum et quod proximus rector decedens testatus decessit De persona etiam presentati dicit quod est liber legitimus et ydoneus honeste vite et bene morigeratus et est [al]ibi beneficiatus set ubi ignorat