Charter Document - 07020305

Charter Document - 07020305


Charter Number: 07020305
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1268
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f36v)

Charter:

Venerabili in Cristo patri W[alterus] Ebor archiepiscopo [] Edwardus illustris regis Anglie [] Credentes advocationem ecclesie de Redford quantum ad ipsius medietatem ad nos pertinere paternitati vestre certam personam ad eandem [presentavimus] Accedente autem ad nos quadam domina et asserente quod jus habebat in patronatu predicto vos roga[vi]mus ut si pro eadem domina justitia suaderet eidem faceretis ac suo presentato justitie complementum presentatione nostra minime resistente Demum vero karissimus consanguineus noster dominus Henricus de Almania nobis exposuit quod advocationem ecclesie supradicte inter alia eidem contulimus temporibus retroactis certa instrumenta super collatione hujusmodi exhibendo quorum immemores presentationis nostre tempore fueramus Quapropter paternitatem vestram rogamus attente quatinus dicto nostro consanguineo in quem transtulimus jus si quid nobis competit in hac parte ac presentato ab ipso super premissis plenarium justitiam faciatis ac si nostra presentatio nullatenus processisset Datum apud Langford xiij die Jan anno regni domini Regis patris nostri lij