Charter Document - 07020280

Charter Document - 07020280


Charter Number: 07020280
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f33v)

Charter:

Domino Dunelm pro sequestro ecclesie de Leyk Intelleximus set vix credere possumus quod quidam clerici vestri sequestrum nostrum factum ex causa rationabili de fructibus et proventibus ecclesie de Lek nostre dioecesis temere violarunt in nostri et ecclesie Ebor prejudicium non modicum et contemptum Hinc est quod caritatem vestram rogamus attente monemus et exhortamur in Domino quatinus si est ita hujusmodi excessum faciatis protinus emendari et clericos vestros quos inveneritis esse culpabiles taliter corrigere et castigare curetis ut consimilia de cetero non committant Alioquin profecto sciatis quod quantumcumque personam vestram in Domino diligamus omittere non poterimus quin contra violatores sequestri nostri prout justum fuerit procedamus et jurisdictionem nostram penali judicio si oporteat defendamus Datum apud Tynewelle xv kalendas Augusti pontificatus nostri sexto