Charter Document - 07020274

Charter Document - 07020274


Charter Number: 07020274
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1272
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f31v)

Charter:

W[alterus] permissione divina [] officiali suo salutem gratiam et benedictionem Rumore nobis perlato recepimus quod rector ecclesie de Marnam nuper diem clausit extremum et quia officii nostri debito incumbit ecclesiis et populo nobis subditis secundum quod melius poterimus providere vobis mandamus quatinus vocato procuratore dicti rectoris si quem dimiserit in ecclesia memorata inquiratis super premissis diligentius veritatem et si de vita ipsius vobis ad plenum non constiterit custodiam fructuum et obventionum dicte ecclesie ad rectorem pertinentium committatis domino Waltero de Somerchechia presbitero vice nostra donec de jure aliud in hac parte viderimus faciendum Recepimus enim cautionem sufficientem a Magistro Militie Templi in Anglie patrono ejusdem ecclesie quod idem Waltero dictos fructus et obventiones salvo custodiet et eosdem sine more dispendio restituet eidem rectori cum venerit deductis tamen expensis necessariis Quod si mortuus fuerit nos jus si quod habemus ad fructus unius anni eidem Magistro liberaliter donavimus proviso ut interim dicta ecclesia obsequiis debitis nullatenus defraudetur Datum Lond[] die lune proxima post festum Sancti Andree anno pontificatus nostri sexto