Charter Document - 07020258

Charter Document - 07020258


Charter Number: 07020258
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f30v)

Charter:

Inquisitio facta super ecclesia de Bildesthorp et Magistro Gregorio Bigot clerico per Nicholaum Tregoze ad eam presentato in pleno capitulo de Retteford ibidem celebrato Die Lune proxima post translationem Sancti Thome Martiris Anno Domini MCCLXX secundo Dicit quod dicta ecclesia non vacat quia dominus Robertus rector ecclesie de Knesale incumbit possessioni auctoritate domini archiepiscopi Dicit etiam quod Walterus de Ludham debet ad eam presentare De moribus et ordinibus presentati et an alias beneficiatus existat ignorat In cujus rei testimonium vicarii de Helkesai de Hedon de Blida et de Whetelai per quos una cum aliis presens inquisitio facta fuit presentibus sigilla sua apposuerunt [] Datum die et loco []