Charter Document - 07020253

Charter Document - 07020253


Charter Number: 07020253
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Commission
Date: 1272
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f30v)

Charter:

W[alterus] permissione [] dilecto in Cristo filio decano Ebor salutem Ex parte fratris Walteri de Sancto Edmundo ordinis Templi Domini qui se dicit priorem de Feriby fuit propositum coram nobis quod dilectus in Cristo filius officialis noster in ejus prejudicium non vocati non moniti vel convicti quedam mandata direxit per que innuere videbatur ipsum esse intrusorum pariter et profanum propter quod nobis humiliter supplicavit ut sibi super hoc prospicere misericorditer dignaremur Sane licet credere non possimus quod noster officialis quicquam egerit propter quod idem Walteri juste debeat commoveri volentes tamen quod omnia sine suspicione procedant discretioni vestre de qua plenam fiduciam reportamus in hoc committimus vices nostras ut vos auditis que dictus Walteri proponere voluerit coram nobis quod in hac parte justum fuerit decernatis Valete Datum apud Wickam xvi kalendas Aprili pontificatus nostri anno sexto