Charter Document - 07020242

Charter Document - 07020242


Charter Number: 07020242
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f30r)

Charter:

H[enricus] Dei gratia [] venerabili in Cristo patri W[alterus] eadem gratia [] salutem Sciatis quod cum prior de Norton in Cestresir in curia nostra coram Justiciariis nostris apud Westmonasterium summonitus esset ad respondendum Petro Pikot de placito quod permitteret ipsum presentare ydoneam personam ad ecclesiam de Radeclive super Sor idem Petrus in eadem curia nostra fecit defaltam ob quam consideratum fuit quod predictus prior recuperet presentationem suam versus eum ad predictam ecclesiam Et ideo vobis mandamus quod non obstante reclamatione predicti Petri ad presentationem predicti prioris ad predictam ecclesiam idoneam personam admittatis Teste M[] de Littlebur apud Westm[onasterium] xv die Octobre anno regis regni liv