Charter Document - 07020229

Charter Document - 07020229


Charter Number: 07020229
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1270
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f29v)

Charter:

Suo Clementi sequestrator salutem gratiam et benedictionem Quia dilectus filius magister Henricus de Skipton canonicus Suwell nobis constanter asseruit quod residentiam suam fecit in dicta ecclesia Suwellensi pro iij annis preteritis sicut decet volumus quod exactionem quam faciunt eidem de quarta pro tempore supradicto ponas penitus in respectum quousque in partes illas contigerit nos venire ut inde faciamus quod viderimus utile et honestum [] Datum apud Byernes prope London x kalendas Junii pontificatus nostri anno iiij