Charter Document - 07020136

Charter Document - 07020136


Charter Number: 07020136
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f17r)

Charter:

Universis Cristi fidelibus W[alterus] permissione divina Ebor salutem Filie Jerusalem que Jugo Domini colla tenera submittentes filium Altissimi spretis filiis hominum et liberorum propagine sibi prudenter elegerunt in sponsum ac se pro ejus amore voto castimonie constrinxerunt merito sunt in suis necessitatibus relevande ut relevationis gratiam assecute devotius laudibus divinis insistant et ad consequendum vite perennis bravium ad quod tendunt ferventius se accingant Cum igitur karissime in Cristo filie moniales de Wallandwell quas propter vite sue munditiam et fervidam religionis observantiam brachiis sincere karitatis amplectimur ita sint pauperes quod ex possessionibus quas optinent nullatenus valeant sustentari nos earum penurie paterno compatientes affectu ecclesiam de Canteley nostre dioecesis in qua jus optinent patronatus eis in usus proprios de capituli nostri concedimus et assignamus assensu ita quod post decessum dilecti in Cristo filii Magistri Johannis Clarell qui ipsam nunc tenet modis omnibus usibus proficiat earumdem Et ut ex nostra concessione et assignatione aliquod possessionis comodum assequantur ratione cujus dictam ecclesiam post decessum dicti Magistri Johannis liberius ingredi valeant ac eam suis usibus applicare volumus quod idem Magister Johannis eis pensionem unius marce nomine dicte ecclesie interim singulis annis exsolvat Act anno [] apud Westmonasterium idus Octobre anno domini [] presente et approbante Magistro Johannis et presens scriptum sigilli sui munimine roborante