Charter Document - 07020040

Charter Document - 07020040


Charter Number: 07020040
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Excommunication
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f5v)

Charter:

In leccione litterarum vestrarum quas nuper recepimus aliquantulum turbabimus hesitantes qualiter de procuratore sufficiente possemus in Curia nobis melius providere Excusacio enim vestra est urgens et dura quod nisi a proprio motu processerit vos ibi ulterius tenere non audemus Unde rogamus quatinus sicut mandastis ante reditum vestrum nostra procuretis negocia terminari et de creando procuratore communicetis nobis consilium oportunum Ceterum quia contra Robertum de Wynton conversum lite diebus aliquantulis prosecuta ipsum optinuimus excommunicacionis vinculo innodari Sicut in actis et sentencia que vobis mittimus sub manu publica videbitis plenius contineri et insuper bona sua potestate regia confiscantur pro debitis non solutis unde pro Deo ad pacem nostram prosequi studeatis utiliter contra ipsum Item scimus quod satis vobis innotuit de impetracione archidiaconi Cliveland qualiter litteras monitorias et cognicionales similiter impetravit unde nos domino Pape et ei scribimus veritatem innocenciam nostram ut convenit excusando unde oportet quod litteras nostras exhibere curetis uni et alteri temporibus oportunis et de utriusque voluntate curiosius sciscitari curetis ut de suo proposito possimus maturius premuniri Timemus namque quod si contra nos quod absit obtinuerit archidiaconus memoratus ceteri nos ex inde acrius impugnabunt Ad hec nuper accepimus quod in causa quee vertitur inter dilectum filium archidiaconum Estriding et dominum Bogonem de Clara vos gratis in judicio obtulistis ad bonum nostrum ut credimus Vellemus tamen libenter scire quod sit quia archidiaconi partem pro viribus cupimus promoveri De specialibus quidem negociis que vobis injunximus impetranda nescimus quid dicere cum dominus Papa sicut dicitur difficilem se exhibeat in graciis concedendis et eciam non sit facile sibi loqui ac insuper sicut intelleximus plures de nostra provincia qua nescimus de causa contra nos in Curia confecere clamores licet conscienciam nostram senciamus illesam Set utinam scire possimus per quos ceperit clamor iste et que nobis sunt imposita per eosdem ut nos excusare possimus vel errata corrigere amputando materiam detractorum Valeatis Data London iij kalendas Februarii anno domini MCCLXX secundo