Charter Document - 07020039

Charter Document - 07020039


Charter Number: 07020039
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Dispute
Date: 1268 - 1279
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f5r)

Charter:

Domino suo salutem Causa mea super ecclesia de Attelingfled est per Dei graciam in bono statu et emendacionis jugiter recipiet incrementumt Nec sunt littere vestre cause in tum michi prejudiciales ut illius Ade de Filleby protervitas predicabat Protestatus est tamen se alias habere litteras a vobis quas in remissione cause exhibebit At quia noti sunt in Curia mores ejus de verbis suis nisi quatenus documentis legitimis constiterit modicum est curandum Sane nisus est nuper quandam impetrare litteram nomine comitissa contra me que cum esset in audiencia contradicta eam absolvi fecit per quendam de suis ac si esset procurator meus temporis oportunitate captata Cumque procuratores mei convictum fraudis adverterent deposita querela ac veritate cognita depositus est a procuratoris officio ille qui sic absolvit et consencientes quoquo modo excommunicacionis sentencia sunt in audiencia publica innodati super quibus mitto litteram auditoris contradictoriam officiali meo secundum morem curie ut denuncientur excommunicati si qui inventi fuerint littera tali uti pro comitissa supradicta Ad hec noveritis quod inter alia qua proponit in articulis dicit se prolaturum quod dominus archiepiscopus appellacioni partis sue detulit non solum apposicione sigilli sui set hiis verbis expressis Prosequamini in Curia litem vestram quia amodo non intro mittemus nos de negocio isto Et licet sigillum non prejudicet quia in testimonium est appensum secundum opinionem peritorum verba proponit falsis probare testibus que certum est vos nullatenus protulisse Proponit insuper probare ut in articulis continetur et in hoc multum figit falsitatis sue propositum quod auctoritate constitucionis Legati eratis et estis quod absit a collacione beneficiorum suspensi Ponit enim quod venerabili patri domino Wigorniensi episcopo in minori officio constituto contulistis archidiaconatum Ebor Ponit etiam quod multa habuit beneficia ante collacionem hujusmodi sibi factam Item quod in hiis non fuit secum dispensatum Item quod in collacione archidiaconi nullam vobis fecistis dispensacionem exhiberi volens ex hiis convincere quod nec fratri vestro nec michi ecclesiam de Attelingfeld conferendo usi estis jure vestro Sed profecto domine hec videntur peritis turpia et proboso suffragia quoniam non de jure suo directe agit sed sic versatur fungendo et imponendo tantis patribus criminosa Expedit igitur domine ut ipsum super hiis argui faciatis ne sibi sapiens videatur Possent enim hec in aliis esse noxia que in tanto consistorio proponuntur Valeat paternitas vestra per tempora longiora Non expedit vobis habere in Curia procuratorum ad agendum et defendendum quia ex hoc graviter lessus est prior Gisburnie et ego pariter ex contextione et confessionibus procuratis vestri qui invitis procurationibus meis volentibus vos defendere et totam causam in se suscipere se ultro obtulit tanquam suspectus valde Sufficit vobis ut aliis procurator ad contradicendum et impetrandum nisi quando habueritis causam et tunc non sit generalis ad omnem veritatem set ad illam tantum Domine non vidistis forsitan domini Busonis dispensaciones cujus procuratores hic proponunt et cui possetis dicere cum culpent alii te me laudare necesse est at ipse ingratam vicissitudinem vobis reddit Potestis eciam si placet a coepiscopis vestris investigare de beneficiis caute illius Ade qui sic proponit habentis novem vel decem beneficia in diversis dioecesibus constituta et invenietis absque dubio ecclesiam de Alezorp quam tenet in insula de Haxeholm Lincoln dioecesis vacantem quam magna fraude est adeptus et est de advocacione magistri Hospitalis Sancti Leonardi Ebor Expediret etiam illi nobili viro quod dici sibi faceretis quod non expedit ei tali frui consilio et hoc videbit in eventu Indecorum enim est talem hominem in tanto consistorio contendere et quibusdam machinacionibus falsisque suggestionibus alterius beneficium vendicare Profecto proposuerunt procuratores mei contra eum antiquam veritatem ad Curiam ex hiis turpibus que sua pars proposuit provocati quia actor primo ponit quod triginta beneficia optinet absque dispensacione defectum etatis habens ordinis et scientie quod absurdum fuerat cuilibet audienti Et si permisissem in Curia fuerunt testes ydonei qui hec probassent sed distuli existimans quod vestre exhortacionis consilio ab iniquo proposito declinabit Si quid vobis placuerit michi vestro jubeatis Data apud Urbem Veterem iij nonas decembre