Charter Document - 07020034

Charter Document - 07020034


Charter Number: 07020034
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f4r)

Charter:

W[alterus] permissione divina Ebor Archiepiscopus Anglie primas dilecto in Cristo filio magistro Ricardo de Nedham rectori ecclesie de Wendlingeton Lincolniensis dioecesis salutem graciam et benedictionem Sic haberis laudabilium meritorum puritate conspicuus sique affluas ubertate virtutum quod mereris favoribus attolli precipuis et specialibus graciis honorari Sane cum a religioso viro priore de Giseburne vero patrono ecclesie de Haselarton nostre dioecesis ad eandem ecclesiam presentatus existas nos optentu tue bonitatis meritorumque tuorum laudabilium contemplacione ex causa legitima et evidenti nostro perpetuo et tuo prelibatam ecclesiam tibi commendamus de gracia speciali [] Datum apud Hampton episcopi juxta Warewick xij kalendas Aprili anno domini MCCLX nono