Charter Document - 07020022
| Charter Number: | 07020022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appeal |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 2 (f2v) Embedded Document Embedded Document |
Charter:
In nomine Domini Amen Anno ejusdem MCCLX octavo die Sancti Bertini Abbatis apud Thorp juxta Ebor constitutus in presencia nostra W[alterus] permissione [] W[illelmum] de Birlay clericus appellavit et appellaciones suas in scriptis recitavit in hec verba [] Nos vero licet non contra justiciam sed ex justa et legitima causa ipsum W[illelmum] ad ecclesiam ipsam admittere recusaverimus pro eo videlicet quod decanus Lincoln per domine Robertum de Sutton militem presentatus fuerat ad eandem quem Robertum inquisicio prout moris est facta verum ejusdem ecclesie dicebat esse patronum in cujus prejudicium dictum W[illelmum] ad dictam ecclesiam per dominum regem presentatum ad eandem admittere non potuimus nec debuimus donec de jure presentancium plenius foret discussum Ob superioris tamen reverenciam predictis appellacionibus detulimus et has litteras nostras fieri fecimus loco apostolorum quibus sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium premissorum Datum anno die et loco supradictis
Markups
Names Markup:
In nomine Domini Amen Anno ejusdem MCCLX octavo die Sancti Bertini Abbatis apud Thorp juxta Ebor constitutus in presencia nostra W[alterus] permissione [] W[illelmum] de Birlay clericus appellavit et appellaciones suas in scriptis recitavit in hec verba []embed Nos vero licet non contra justiciam sed ex justa et legitima causa ipsum W[illelmum] ad ecclesiam ipsam admittere recusaverimus pro eo videlicet quod decanus Lincoln per domine Robertum de Sutton militem presentatus fuerat ad eandem quem Robertum inquisicio prout moris est facta verum ejusdem ecclesie dicebat esse patronum in cujus prejudicium dictum W[illelmum] ad dictam ecclesiam per dominum regem presentatum ad eandem admittere non potuimus nec debuimus donec de jure presentancium plenius foret discussum Ob superioris tamen reverenciam predictis appellacionibus detulimus et has litteras nostras fieri fecimus loco apostolorum quibus sigillum nostrum apponi fecimus in testimonium premissorum Datum anno die et loco supradictis
