Charter Document - 07020021

Charter Document - 07020021


Charter Number: 07020021
Cartulary Title: The Register of Walter Giffard, Lord Archbishop of York 1266-1279
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 2 (f2r)

Charter:

In nomine Domini Amen Anno ejusdem MCCLX octavo die Lune proxima [post festum] Decollationis Sancti Johannis Baptiste in ecclesia Conventuali de Blida in presencia nostra prioris ejusdem loci et magistri Henrici de Branteston canonici Swellensis commissariorum venerabilis in Cristo patris ac domini W[alterus] Dei gracia Ebor archiepiscopi Anglice primatis Cum per litteras certificatorias de Notingham et de Bingham decanorum ac eorundem viva vocis testimonium constaret auctoritate dicti domini archiepiscopi publice et sollempniter denunciatum fore per eosdem apud Notingham et Lentonam ac aliis locis sollempnibus ibidem vicinis quod si quis esset qui Thomam de Raley subdiaconum de homicid[i]o Bartholomei dicti Torti clerici dudum apud Oxon interfecti pro quo idem Thomas per laicalem potestatem captus fuit et diucius carcerali custodie mancipatus accusare seu quicquam contra eundem proponere vellet ac eadem die Lune comparere deberet apud Blidam accusacionem hujusmodi propositurus et prosecuturus in forma juris alioquin quod purgacio ipsius subdiaconi eadem die de objecto sibi crimine reciperetur ac pro tribunali sedentes pluries palam et publice voce preconia fecerimus proclamari si quis esset hujusmodi accusator nemine post longa[m] expectationem comparente aut se super hoc offerente coram nobis dictus Thomas instanter ac humiliter petiit ut purgacionem ipsius quam se paratam habere dicebat recipere deberemus et quia consideratis circumstanciis universis nichil invenimus per quod oblata ejusdem purgacio recusari deberet aut differri ipsam in nomine domini recepimus in forma juris et quia idem Thomas proprio sacramento et per com purgatores necnon sufficientes xij videlicet clericos sui ordinis et majoris beneficiatos quorum nota est conversacio et vita approbata et quibus ejusdem clerici conversacio et vita ex vicina et diutina conversacione nota merito esse debent et manifesta canonice se purgavit coram nobis In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti nos prior et magister Henrici predicti auctoritate dicti archiepiscopi nobis in hac parte commissa eundem Thomam boni testimonii annunciantes ipsum ab infamia homicidii predicti absolvimus Nomina vero com purgatorum sunt hec dominus Rogerus rector ecclesie de Lameleye dominus Gydo rector ecclesie de Rempiston dominus Ricardus rector ecclesie de Stanford dominus Ricardus rector ecclesie de Atbolton tunc decanus de Byngham magister Willelmus rector ecclesie de Thorphynchlebys dominus Jacobus rector ecclesie de Hockysworte dominus Galfridus rector ecclesie de Ailaston dominus Gilbertus rector ecclesie de Sutton magister Robertus rector ecclesie de Antyngham dominus Robertus vicarius ecclesie de Stapelford tunc decanus de Notingham dominus Rogerus vicarius ecclesie de Basyngeford dominus Rogerus rector ecclesie de Loudam