Charter Document - 07015217
Charter Number: | 07015217 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Reginaldus filius Petri miles salutem in Domino Noveritis quod cum mota est contentio super jure patronatus ecclesie de Wighton Eboracensi dioecese inter venerabilem patrem domino Walterus Gifford Eboracensem archiepiscopum asserentem ecclesiam memoratam prebendam esse ecclesie Eboracensis ex una parte et nos asserentes dictam ecclesiam ad nostram spectare presentationem ex altera Nos inspecta carta bone memorie Henrici de Puteaco quondam patroni dicte ecclesie qui dictam ecclesiam divine pietatis intuitu [] Deo et Beate Marie et Beate Cuthberto necnon et Sancte Godrico de Finchale et monachis Dunelmensibus Deo apud Finchall servientibus cum omnibus suis pertinentiis in puram et firmationis quondam illustris regis Anglie Johannis super perpetuam elemosinam contulit Visa est etiam carta confirmationis quondam illustris regis Anglie Johannis super eadem concessione seu collatione Inspecta etiam submissione priorum et conventus Dunelmensis et de Finkenhale qui dictam ecclesiam una cum ecclesia de Giggleswick et jus patronatus earundem libere precise et absolute ordinationi venerabili patris W de Grey quondam Eboracensis archiepiscopi submiserunt nec non et carta ordinationis ejusdem patris ex qua dictam ecclesiam de Withton prebendam Eboracensis ecclesie inperpetuum esse cognovimus Volentes et affectantes tanquam devotus filius ecclesie Eboracensis libertates et jura ipsius ecclesie in hiis et in aliis perpetuo immunitas et illesas servari nos pro nobis et heredibus nostris nec non quibuscunque successoribus nostris totum jus et clamium quoad advocationem memorate ecclesie de Withton dicto reverendo patri domino nostro archiepiscopo Eboracensi ac capitulo totaliter remittimus et quietum clamamus et quicquid in eadem ad nos attinet vel attinere poterit quocunque modo tenore presentium eis conferimus et concedimus libere et pacifice in posterum possidendum concedentes et recognoscentes dictam ecclesiam de Wichtona prebendam esse ecclesie Eboracensis et a presentatione nostra et heredum nostrorum ac quorumcunque successorum nostrorum penitus liberatam Et ut omnia premissa firma sint et stabilia inperpetuum ut predictum est presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Data London in atrio ecclesie Beate Pauli die Mercurii proxima post festum Assumptionis Beate Virginis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quinto Hiis testibus domino Johanne de Hocton domino Johanne de Rigate Remigio de Pokelington Johanne de Kirkby Ricardo Wale Henrico Pudding Elia de Blenlevenny et aliis