Charter Document - 07013674
Charter Number: | 07013674 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit quod ita convenit inter venerabilem patrem dominum Walterum archiepiscopum Eboracensem et Radulphum de Wilweby et Beatricem uxorem ejus anno MCC vicesimo septimo quod dictus Radulphus et Beatrix uxor ejus relaxaverunt dicto archiepiscopo et successoribus suis totum jus in parco de Shireburn et in commune et in terra que vocatur Ballia et in quodam tofto in Mileford quod Walterus filius Bernardi aliquando tenuit Pro hac autem relaxatione prefatus archiepiscopus et R de Wilweby et Beatrix uxor ejus partiti sunt inter se boscum qui vocatur Abbeholme cujus tertia pars remanebit dicto R de Wilweby et uxori sue et heredibus suis Testibus domino Martino de Patishill Willelmo de Insula Ricardo Duket tunc justitiariis itinerantibus in comitatu Eboracensi Ricardo abbate de Seleby Willelmo Raleia Willelmo de Eboraco Ricardo de Hudeleston Roberto de Barkeston Ricardo de Lutrington Roberto de la Launde