Charter Document - 07012593

Charter Document - 07012593


Charter Number: 07012593
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius [] Waltero archiepiscopo Eboracensi Ex parte fraternitatis tue fuit nobis humiliter supplicatum ut cum quidam de subditis tuis eo quod tu in eos prout debitum officii tui requirit intervenientibus certis causis multotiens canonicum rigorem exerces occasione mandatorum nostrorum contra te directorum ad ipsos vindicte te livore vel invidie potius quam zelo justitie plus debito sepius gravare presumant ne occasione literarum nostrarum ad personas vel canonicos Eboracensis ecclesie directarum aliquibus respondere tenearis invitis indulgere tibi de benignitate sedis Apostolice dignaremur Nos igitur tuis devotis precibus inclinati auctoritate tibi presentium concedimus postulata nisi forsan impetrate super hoc a nobis litere plenam de presentibus fecerint mentionem Nulli ergo [] nostre concessionis [] Si quis autem [] Datum Laterani iij idus Februarii anno undecimo