Charter Document - 07011845

Charter Document - 07011845


Charter Number: 07011845
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1237
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in octavis Sancti Michaelis anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo primo coram Roberto de Leynton Willelmo de Eboracensi Ada filio Willelmi et Willelmo de Culeword justitiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Walterum Eboracensem archiepiscopum querentem et Mauricium abbatem de Kirkestall impedientem de una carucata terre cum pertinentiis in Thorp Sancti Andree unde placitum warrantie sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus abbas recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius archiepiscopi ut illam quam idem archiepiscopus habet de dono Radulphi quondam abbatis de Kirkestall predecessoris ipsius abbatis habendam et tenendam eidem archiepiscopo et heredibus suis de predicto abbate et successoribus suis et ecclesia sua de Kirkestall simul cum omnibus aliis terris et tenementis que idem archiepiscopus tenuit ad terminum vite sue per cirograffum confectum inter ipsum archiepiscopum et predictum Radulfum quondam abbatem de Kirkestall in Thorp Mauteby et Thorp Boystard et simul cum omnibus aliis terris et tenementis que archiepiscopus tenuit per cartam de predicto abbate in Thorp Sancti Andree et alibi die quo concordia ista facta fuit inperpetuum reddendo inde annuatim unam libram cere ad Assumptionem Beate Marie apud Thorp Sancti Andree pro omni servitio et exactione Et predictus abbas et successores sui warantizabunt eidem archiepiscopo et heredibus suis omnes predictas terras et tenementa cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes gentes inperpetuum Et pro hac recognitione fine et concordia idem archiepiscopus dedit predicto abbati unum palefridum