Charter Document - 07011825

Charter Document - 07011825


Charter Number: 07011825
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[ogerus] Dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus hominibus Francis et Anglis salutem Sciatis nos donasse Willelmo filio Alurici et heredibus suis landam de Eskeinggeseles et communem pasturam sicut ceteri vicini qui de nobis tenent circumquaque habent de nobis et successoribus libere et jure hereditario pro quinque solidis per annum perpetuo tenendam ab omnibus aliis consuetudinibus liberam preter quod veniet ad placita cum convenienter sum monitus fuerit sicut ceteri liberi homines nostri facient Reddet autem predictus Willelmus et heredes sui antedictos quinque solidos ad festum Sancti Martini Hiis testibus R[icardo] priore de Estoldham O[sberto] Arundell canonico Beverlaci Johanne Letoldi canonico Eboracensi Willelmo capellano P[etro] de Carcassona Laurentio de Blacaham clericis archiepiscopi hiis militibus Willelmo de Clarofago Ada[m] de Tindale Joel de Coleburge Walef filio Aldevi Utredo filio Bertrami Cosp[atricio] Hamel hiis pueris Willelmo de Grainavilla Willelmo de Bidum Matheo de Runcerolis Gocelino serviente archiepiscopi Utredo filio Aldredi