Charter Document - 07011610

Charter Document - 07011610


Charter Number: 07011610
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1218 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit capitulum Eboracense salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum causa verteretur inter Robertum rectorem ecclesie de Alverton actorem et Reginaldum custodem Hospitalis de Alverton reum super spoliatione facta ab eodem Reginaldo tam decimationum obventionum oblationum quam juris parochialis quod ecclesia de Alverton in predicto habebat Hospitali item super delatione et projectione cujusdam cadaveris mortui ante fores cimiterii per Reginaldum post appellationem ejusdem actoris sine corporis presento quod ecclesia consuevit percipere de defunctis in predicto Hospitali propter que excommunicatus fuit predictus Reginaldus a presbytero parochiali unde dictus R rector ecclesie de Alverton dicebat se damnificatum esse in viginti marcis argenti Ambo in presentia nostra constituti super premissis se jurisdictioni nostre subjecerunt fide hinc nobis prestita nostro standi judicio Lite igitur inter eos coram nobis solemniter contestata testes actoris ad probationem sue intentionis admisimus reo ad sui defensionem nequaquam testes producente licet ad hoc sepius vocatus fuisset Publicatis tandem attestationibus cum nobis de intentione actoris per testes omni exceptione majores plenissime constaret ordine juris in omnibus observato habito super hoc virorum prudentium consilio jus parochiale de predicto Hospitali tam in spiritualibus quam in temporalibus videlicet in decimationum oblationum obventionum et corporum presentorum omnium ibidem decedentium prestatione restituendum ecclesie de Alverton et de cetero possidendum sententialiter adjudicamus Nihilominus ipsum Reginaldum pro damnificatione ecclesie de Alverton facta per retentionem predictorum in viginti marcis argenti R rectori ecclesie de Alverton persolvendis condemnavimus sententiam excommunicationis in sepe dictum R custodem Hospitalis a presbytero parochiali latam confirmantes et usque ad condignam satisfactionem observandam decernentes Et quoniam predictus R rector ecclesie de Alverton circa litis prosecutionem multa se expendisse proposuerat que sibi instanter refundi postulabat legitima prehabita taxatione R custodem Hospitalis in centum solidis nomine expensarum eidem R rectori ecclesie reddendarum condemnavimus omnes sententie nostre resistentes excommunicationis vinculo innodantes Ne igitur quod a nobis tam solemniter actum est in posterum a memoria possit elabi presens scriptum sigilli nostri appositione corroboravimus