Charter Document - 07011586

Charter Document - 07011586


Charter Number: 07011586
Cartulary Title: The Register, or Rolls, of Walter Gray, Lord Archbishop of York
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1222
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Honorius [] de Cumba et de Stainleia abbatibus Conventr dioeceseos et archidiaconus Convent Venerabilis fratris nostri [] Eboracensis archiepiscopi precibus inclinati presentium vobis auctoritate precipiendo mandamus quatenus cum quidam religiosi Eboracensis dioeceseos occasione quorundam privilegiorum que falsa sunt ut creditur vel suspecta contra dignitatem et jura ipsius archiepiscopi et Eboracensis ecclesie plura quandocunque agere non formidant eisdem auctoritate Apostolica injungatis ut infra terminum competentem prefigendum a vobis sua privilegia universa quibus contra ipsum archiepiscopum vel ecclesiam suam deinceps ire voluerint inspicienda et examinanda vobis ostendant et que falsa fuerint vel suspecta nostro presententur conspectui judicanda Quod si non omnes [] Datum Alatri vj idus Junii pontificatus nostri anno sexto